- PERDA, a PERDO
- PERDA, a PERDOqui perdit vel Perditor, Graece φθορεὺς, apud Treb. Pollionem in Trig. Tyrannis, c. 18. Aureolus. --- Quietum Macriani filium, quem perdam suum esse dicebat. Ubi prius legebatur proedam. Sed Palatinus liber planis et min8me dubiosis literis exaratum praefert, perdam; quae scriptura primô aspectu paene me in stuporem dedit, inquit Salmas. propter illius, quam praeferebant tam inusitatae et inauditae, tamque mirificae dictionis, novitatem; Postquam vero diligentius et attentius eam considerare coepi, et probam esse vocem latinamque et bonâ ratione factam comperi et quod magis ad rem facit, etiam huius locisensui de significatione valde aptam et convenientem. Perda namque a perdo, ut Scriba a Scribo: Sic a convenio, hic convena; ab advenio, advena; a transfugio, transuga, incola, ab incolo, Sic confida, a confido, qui confidit, in Glossar. Isidori; a subdico, quod est secundô loco dico, subdica, secundarius vel qui secundas agit, etc. Atque hinca perda compositum officiperda, in Catonis Dist. et Isidori Gloss. qui laboris sui remunerationem non habet: ad verbum, perda officii, qui offi cium nempe suum perdit, etc. Dicit ergod. l. Trebellius, ab Aureolo missos homines esse ad comprehendendum Quietum Macrianifilium, quem perdam suum esse dicebat, h. e. Perditorem suum, τὸν ἑαυτοῦ λυμεῶνα seu φθορέκ: ideo videl. quod Macrianus eius pater, et Macrianus item frater, ad perdendum se cum magno exercitu venissent, quos tamen conflictu habitô vicit per Domitianum, Ducem quondam suum. Marcianus enim cum Marciano et Quieto filiis factus Imperator, relictô in Oriente Quietô, cum altero silio Macriano,contra Gallienum et Aureolum venit et cum Aureolo in Illyrico congressus, victus, interemptus, et quadraginta quinque milibus militum, quos secum ducebat, spoliatus est. Vide Trebellium in Gallieno et Macrianis. Hinc perdam suum Quietum esse dicebat Aureolus, quod per eum Patremque eius et fratrem eius non steterit, quo minus perderetur: quodque ex illis fuerit, qui perdere ipsum voluerunt. Apud Sophoclem:Καί τἀμὰ τέυκη, μητ᾿ ἀγωνάρχαι τινὲςΘήσουσ᾿ Ἀχαιοῖς, μήθ᾿ ὁ λυμεὼν ἐμός.Ubi μηθ᾿ ὁ λυμεὼν ἐμὸς est nec perda meus, ita vocat Ulyssem Aiax, etc. Similiter ergo pro Proeda, perda, restituendum erit, apud Iuveal. Sat. 11. v. 191.Interea Megalesiacoe spectacula mappeIdaeum sollenne colunt, similisque triumphoPerda caballorum sedet.Hîc enim perdam caballorum eleganter Praetorem vocat Satyricus, qui in Circensium editionem multos curules equos impenderet, seu multorum equorum dispendiô ac deperditione circensium Ludorum editionem celebraret: multienil equi his Ludis frangebantur, notumque quantâ magnificentiâ Ludos celebrare consueverint, quantisque studiis et sumptuum profu sionibus comparandos equos curules ad muneris editionem curaverint praetores, vel ex unius Symmachi Epistolis, Salmasius ad Pollionem l. c, Apud recentiores vox Perdoe passive accipitur et iacturam notat, Gall. Perte. Usatici Barcinonenses MS. c. 24. 28. Emendet et totum damnum et missiones et perdas, quas senior per fallimentum illius fecerit, etc. apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.